Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 17: Versus 8

Levantes autem oculos,etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quae velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur.Nisi solum Jesum.Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium.
(* Traductions européennes)